- LECTICA
- LECTICAex lectus, quod in co pulvinar et lectulus stratus erat: Gr. φορεῖον, κλίνη, in vario antiquis usu fuit: Bithynorum inventum, ut ex Cic. l. 5. in Verrem colligitur, Nam, ut mos fuit Bithyniae Regibus, Lectica octophoro ferebatur. Adhibita volupta tis causâ, Senec. Ep. 8. Idem de istis licet omnibus dicas, quos supra capita hominum, supraque turbam delicatos Lectica suspendit. Etiam morbi levandi, quem in usum parabantur loca peculiaria, quae Gestationes appellabant, de quibus supra. Hinc de praegnantibus: Lecticis subinde vehuntur et equabus gravibus inequitant, inquit Thom. Bartholin. de Puerp. vett. Inprimis Lecticâ ferri, mos affectis Ducibus, uti habet de Hannib. C. Nep. c. 4. de Scipione, Liv. l. 24. c. 42. de Lutatio Cos. Val. Maximus l. 2. c. 8. et 10. et l. 4. c. 1. de Eumene, Polyaenus et Plutarch. de Alex. Curt. l. 7. de Numeriano, Vopisc. de Mermece, Agathias l. 2. quod inter laudes humanitatis ac beneficentiae Tiberianae commemorat Vell. Patercul. l. 2. Imo et mortui illâ, ut et lectis elati. Qui mos antiquus Romanis, et iam inde a Regibus in usu. Lucretiae enim cadaver ἐπὶ κλίνης μέλασιν ἀμφίοις ἐςτρωμεν´ης elatum, memorat Dionys. Halic. l. 4. Mansitque quandiu res Romana. Corn. Nep. in vita Attic. Atticus elatus est in lecticula. Ser. Sulpit. l. 4. Fam. 12. Coactus sum in eadem illa lectica, qua ipse delatus eram, meisque Lecticarus, in urbem eum (Marcellum a Magio necatum) referre. Vide et Marrin monumento M. Antonii Ancii Lupi, quod extar etiamnum viâ Hostiensi, sculpta Lectica cum pulvino et corona cernitur; funebre scsignum Lisp. Si viz. ex eminentioribus fuislent civibus, Iuv. Sat. x. l. 4. v. 35. populus enim in sandapila, quam quatuor portabant servi, efferebatur: Unde Suet. in Domit. c. 17. Domitiam cadaver populari sandapilâ per vespillones exportatum, refert. Plura apud Ioh. Kirchmann. de Funerib. Rom. l. 1. c. 4. et l. 2. c. 9. Ferebantur autem Lecticâ Viri, Feminae, sed Iul. Caes. Anno proximo post devictam Aegyptum lecticis margaritisque uti prohibuit, quae nec viros, nec liberos haberent, et minores essent Annis quinquaginta quinque, uti refert Euseb. in Chron. Vide quoque Suet. in eo c. 43. At sub Tiberio sic vehi vulgata res fuit, et usurpata promiscue: sic tamen, ut in aditu Curiae id non liceret, nisi causa urgeret sontica, quemadmodum de Libone Druso Ann. l. 2. c. 28. legimus apud Tac. Postmodum et probrosis seminis usu earum interdicit Domitian. teste Suet. in eo c. 8. et Iuv. Sat. 1. l. 1. v. 32. et 60. Porro vehebantur Lecticâ, Servi, Liberi: Et quidem servi a duobus ferebantur; Hinc Petron. Edit. Gonsali de Salas p. 37. Edit. Bosch. c. 56. Bargaten a duobus Lecticariis in mediam rixam perlatum fuisse, scribit, servo nimirum digmtatem hac etiam in re dominicam adimens et secernens a liberis. Modesti et frugi homines quatuor adhibebant, et Marican. CApella l. 2. Philologiae in caelum eunti non pluresadscripsit, Laborem, Amorem, Epimeliam et Agrypniam: nec aliter Virginem decebat, studiosam videlicet minimeque delicatam. Hexaphoros delicatioribus in usu fuit, cui nomen a numero, a sex enim servis ferebatur. Mart. l. 6. Epigr. 77. cuius Epigraphe ad Aulum ad Lusco:Invidiosa tibi quam sit Lectica, requivis,Non debes ferri mortuus hexaphoro.Et Iuv.——— Cum iam sextâ cervice feratur.Atque hoc Lecticae genus viris feminisque commune erat: Beatiores octo sibi parabant homines rectos, ut inquit Catullus Epigr. 10. At feminis octophoros, ita enim vocabatur. magis atque aegrotis in usu fuit. Suet. Calig. c. 43. Iter confecit modo sestinanter et rapide: interdum adeo segniter et delicate, ut octophoro veheretur. Mart. l. 6. Epigr. 84. cuius Epigraphe de Phil.Octophoro sanus portatur, Avite, Philippus:Hunc tu si sanum credis, Avite, furis.Idem l. 9. Epigr. 3. cuius Epigraphe in Lupum v. XI.Octo Syris suffulta datur lectica puellae.Laxa autem Lectica potentiorum fuit; minuta et arcta tenuiorum etc. habebantque illae fenestras duplici munimento instructas, nempe cum velis s. plagulis, ad radii Solaris exclusionem: rum specularibus, quae vento opponebantur, quaeque tam pellucida pene erant quam aer ipse, five ut loquitur Basilius μικροῦ τῶ ἀέρι την` διαύγειαν ἔοικεν, in Hexaem. Homil. 3. Meminit plagularum in Tito Vesp. Suet. c. 8. Dimotis plagulis etc. Specularium Iuv. Sat. 4. l. 1. v. 21.Quae vehitur clauso latis specularibus antro.Qui itaque caelum sospicere volebant, dimotis plagulis per specularia illud intuebantur: At somnum captantes, ad lucem excludendam, specularibus introrsum vela s. plagulas obducebant, sicque lecticae fenestram claudebant. Iuv. Sat. 3. l. 1. v. 242.Namque facit somum clusâ lectica fenestrâ.Aderat vehentibus comitum turba, τῷ φορείῳ παρεπομεν´ων, ut loquitur Lucian. neque Principibus solum, sed aliis quoque etc. Apud Fortunatum in Vita S. Medardi c. 17. Hariulf. l. 4. c. 32. Alios, feretrum est, quo Defuncti cadaver efferri cousuevit, uti dicemus infra. Inprimis vero illa sic dicebantur, quibus Sancti reconditi, quaeque in Aedibus sacris colenda exponebantur, C. du Fresue in Gloss. Inde Lecticarius, iisdem Scriptoribus idem cum Fossario, de quo vide supra, et Macros fratres in Hierol. Quemadmodum Romanis Lecticarii appellari, qui Lecticas illius aevi ferebant, quod nomen etiam iis, qui Lecticas faciebant impositum legimus: Ad Lecticas homines vocat Catull. Epigr. 10. Hi ut splendide essent amicti et formosi, delicatioribus curae crat. Unde Lectica formosis imposita calonibus, apud Sence. Ep. 110. quia vestiti plerumque utcalones, et militariter paenulati erant. Fuit autem paenula pallium cum fimbriis longis, demissum et adstrictum admodum. Unde Cic. paenulâ irretitum Milonem: Quintilian. adstrictos et inclusos paenula causarum Patronos, scripserunt. Canusinatos Lecticarios incessisse, innuit Mart. l. 9. Epigr. 23. v. 9. cuius Epigraphe ad Pastorem.Ut canusinatus nostro Syrus assere sudet, etc.Ceterum Caesareanorum Lecticariorum adeo grande agmen fuit, ut nominibus et praepositis distinguerentur: Indicat in vet. Epigr. Tib. Claudius, nescio quis Aug. L. Quadratus. Dec. Lecticariorum. britannici. Eorum vero, qui mercede conducti operas locabant, non minor numerus fuit: Siquidem apud Victorem Romae, regione XIV. trans Tiberim legimus fuisse castra Lecticariorum. Vide Laur. Pignor. Comm. de Serv. p. 136. Tit. Popmam de Operis servor. etc. it. infra in verbo Vehi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.